Liber Deuteronomii*

Caput 26: Versus 1

Cumque intraveris,etc. Sicut Israelitae in terra promissionis suas primitias jubentur offerre pro gratiarum actione, quia erepti sunt de Aegypto sic nos per spiritalem Jordanem, id est baptismum, terram Ecclesiae intrantes ponamus in cartalo conversationis nostrae primitias operationis bonae, et offeramus Deo in altari fidei catholicae, ut sacerdos noster Christus suscipiat, ibique confiteamur Domino dicentes quod Syrus, qui interpretatur sublimis, vel humectans, id est diabolus, persequebatur patrem nostrum, id est protoplastum, ut deceptum per superbiam, gulam et avaritiam, paradisi possessione privaret, unde exsul in Aegypto hujus mundi peregrinatus est in parvo numero, quia multi idololatriam secuti sunt, et pauci fideles remanserunt. Sed postquam lege data plures surrexerunt, scientiam et fidem unius Dei accipientes, afflixerunt eos Aegyptii, id est daemones, onera peccatorum gravissima imponentes. Sed respexit Deus humani generis afflictionem et laborem, et misit Filium suum, qui manus ejus et brachium dicitur, ut eriperet de potestate tenebrarum, et transferret in regnum lucis. Sic tradidit nobis terram lacte et melle manantem, id est, potentem Ecclesiam, ubi lac innocentiae et favus doctrinae, unde nutriantur parvuli, et mel dulcis et multiplicis sapientiae, unde satientur perfecti.
(* Traductions européennes)